| 1 | Epitaphium Ruriciorum episcoporum civitatis Limovecinae Invida mors, rabido quamvis miniteris hiatu, non tamen in sanctis iura tenere vales. |
| 2 | nam postquam remeans domuit fera Tartara Christus, iustorum meritis sub pede victa iaces. |
| 3 | hic sacra pontificum toto radiantia mundo membra sepulchra tegunt, spiritus astra colit. |
| 4 | Ruricii gemini flores, quibus Aniciorum iuncta parentali culmine Roma fuit, actu mente gradu spe nomine sanguine nexi exultant pariter hinc avus, inde nepus. |
| 5 | tempore quisque suo fundans pia templa patroni iste Augustini, condidit ille Petri. |
| 6 | hic probus, ille pius, hic serius, ille serenus, certantes pariter quis cui maior erit, plurima pauperibus tribuentes divite censu misere ad caelos quas sequerentur opes. |
| 7 | quos spargente manu redimentes crimina mundi inter apostolicos credimus esse choros. |
| 8 | felices qui sic de nobilitate fugaci mercati in caelis iura senatus habent! |