monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I
>>> Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, II

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, I

1 Epitaphium Eumeri episcopi civitatis Namneticae
Quamvis cuncta avido rapiantur ab orbe volatu,
attamen extendit vita beata diem,
nec damnum de fine capit cui, gloria, vivis,
aeternumque locum missus ad astra tenet.
2 hoc igitur tumulo requiescit Eumerius almo,
per quem pontificum surgit opimus honor.
3 stemmate deducit fulgens ab origine culmen,
et meritis priscos crescere fecit avos.
4 emicuit populis geminum memorabile donum:
inde gradu iudex, hinc pietate pater.
5 dulcis in eloquio, placidus moderamine sacro,
in cuius sensu perdidit ira locum,
alterius motus patienti pectore vicit:
ut levitas laesit, hoc gravitate tulit.
6 si ab externis properavit sedibus hospes,
mox apud hunc proprios sensit habere lares;
hic habitare volens patriis rudis exul ab oris
oblitus veterem huius amore patrem.
7 gaudet arrisit, probat is se cernere flentem:
alterius lacrimas mox facit esse suas.
8 partitus cum ventre vices pietate magistra
unde tulit luctus, mox ibi vota dedit.
9 pauperibus dives censum transfudit egenis,
ante bonus tribuit quam peteretur opem.
10 semina iactavit centeno pinguia fructu,
cui modo de reditu messis adulta placet.
11 unica cura fuit, cunctos ut viseret aegros,
ipse quibus medicus vixit et ipse cibus.
12 extulit ecclesiae culmen; quod restitit unum
venit ad heredem, qui cumularet opus.
13 felix ille abiit, Felicem in sede reliquit,
heredis meritis vivit in orbe pater.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.40 bnf13048.115 csg196.101

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik