| 1 | Ad Anthimium diaconum Suscipe versiculos, Anthimi, pignus amantis , quos tibi sincero pectore fudit amor. |
| 2 | cum tua blanditus retineret lumina somnus lassaque fecisset membra iacere toro, dum dubito, pecco nolens vexare quietum: sic mea culpa tui causa soporis erit. |
| 3 | discedo tacitus, veluti fur, indice nullo, nec dixi amplectens: frater amate, vale. |
| 4 | non licuit mandata animo committere caro nec tenuit verbis hora vel una tuis. |
| 5 | testificor dominum mihi fortiter esse molestum, quod sic abscedo nec tua dicta fero. |
| 6 | sed cui plura volens poteram tunc dicere praesens, nunc faciat paucis pagina missa loqui. |
| 7 | haec tamen ante deum rogo te mihi munera praestes: omnibus ut semper, carus ubique mices; nemo mihi vestem, denaria nemo ministret : quod dulcedo monet, hoc mihi nemo neget. |