| 1 | Domino sancto atque apostolicis actibus praeconando, domno pio et peculiariter dulci in Christo, patri Avito papae Fortunatus humilis Officiis intente piis, pater urbis Avite, gloria pontificum, noster et altus amor, per quem plebs, regio, peregrinus et hospes aluntur, in quo cuncta capit quae sibi quisque cupit: ex opere inmeritus merui pia dona patroni. |
| 2 | ne minimam pascens inmemor esses ovem. |
| 3 | qui trahis ore greges aeterna ad pabula Christi, qualiter hinc vivant est quoque cura tui. |
| 4 | semper et absentes praesens tua protegit ala: quo pede non curris, munere totus ades. |
| 5 | muneribus vestris Agnes aut Radegundis multiplici orantes fomite vocis agunt. |
| 6 | ad caelos penetranda seras, pater alte, talenta, quae centena suo tempore culta metas. |
| 7 | per dominum regemque bonum precor, aulice praesul, ut Fortunati sis memor, alme, tui. |