| 1 | Ad Felicem episcopum Biturigum, scriptum in turrem eius Quam bene iuncta decent, sacrati ut corporis agni margaritum ingens aurea dona ferant! cedant chrysolitis Salomonia vasa metallis: ista placere magis ars facit atque fides. |
| 2 | quae data, Christe, tibi Felicis munera sic sint, qualia tunc tribuit de grege pastor Abel, et cuius tu corda vides, pietate coaeques siraptae merito quae dedit aera duo. |