monumenta.ch > Venantius Fortunatus > X > VIII > XI > XXII > IX > XIII > XXV > IV > XVIII > XVII > VIII > V > XII > IX > XXVIII > XXIII > IV > XIX > V > II > XXII > XII > XIII > XXV > XVIII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, , XVII <<<     >>> XIX

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, XVIII

1 Item ad eundem de opusculis suis
Ardua suscepi missis epigrammata chartis
atque cothurnato verba rotata sofo.
2 percurrens tumido spumantia carmina versu
credidi in undoso me dare vela freto:
plana procellosos ructavit pagina fluctus
et velut Oceanas fonte refudit aquas.
3 vix modo tam nitido pomposa poemata cultu
audit Traiano Roma verenda foro.
4 quid si tale decus recitasses in aure senatus?
stravissent plantis aurea fila tuis;
per loca, per populos, per compita cuncta videres
currere versiculos plebe favente tuos.
5 sed tamen in vestro quaedam sermone notavi
carmine de veteri furta novella loqui;
ex quibus in paucis superaddita syllaba fregit
et pede laesa suo musica cloda gemit.
6 nunc, venerande pater, prece voto voce saluto,
commendans animum supplice corde meum.
7 sit tua vita diu, cuius modulante Camena
cogimur optatis reddere verba iocis.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.36 csg196.91