monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, , XIII <<<     >>> XV

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, XIV

1 De pontifice Carentino Coloniae
Carentine, decus fidei, deitatis amice,
nomine de proprio care, perennis amor,
pontificem pollens Agripina Colonia praefert,
frugiferis agris digne colone dei.
2 si videas aliquos quacumque ex gente creatos,
quamvis ignotos mox facis esse tuos.
3 quos semel adfectu adstringis pietate paterna
ulterius numquam dissociare potes;
nec subito veniens veluti fugitiva recedit,
sed concessa cito gratia fixa manet.
4 verba dei conplens sicut te diligis ipsum,
a te ita diligitur proximus omnis homo.
5 vocis apostolicae sectator dignus haberis,
quae caros animos praeposuit fidei.
6 tranquillus placidus mitis, sine nube serenus,
cui rabies mundi nil dominare potest,
pectora cunctorum reficis dulcedine verbi,
laetificas vultu tristia corda tuo.
7 pauperibus cibus es, sed et esurientibus esca,
rite pater populi dando salutis opem.
8 aurea templa novas pretioso fulta decore;
tu nites, unde dei fulget honore domus.
9 maioris numeri quo templa capacia constent,
alter in excelso pendulus ordo datur.
10 sollicitat pia cura gregis te, pastor opime,
nil lupus ab stabulis quo vigilante rapit.
11 tempora longaevo teneas felicia tractu
et per te domini multiplicentur oves.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.34 csg196.87

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik