| 1 | Item de castello eiusdem super Mosella Mons in praecipiti suspensa mole tumescit et levat excelsum saxea ripa caput: rupibus expositis intonsa cacumina tollit, tutus et elato vertice regnat apex. |
| 2 | proficiunt colli quae vallibus arva recedunt: undique terra minor vergit et iste subit; quem Mosella tumens, Rodanus quoque parvulus ambit. |
| 3 | certanturque suo pascere pisce locum. |
| 4 | diripiunt dulces alibi vaga flumina fruges: haec tibi parturiunt, Mediolane, dapes. |
| 5 | quantum crescit aquis, pisces vicinius offert; exhibet hinc epulas, unde rapina venit. |
| 6 | cernit frugiferos congaudens incola sulcos, vota ferens segeti fertilitate gravi. |
| 7 | agricolae pascunt oculos de messe futura, ante metit visu quam ferat annus opem. |
| 8 | ridet amoenus ager, tectus viridantibus herbis, oblectant animos mollia prata vagos. |
| 9 | hoc vir apostolicus Nicetius ergo peragrans condidit optatum pastor ovile gregi; turribus incinxit ter denis undique collem, praebuit hic fabricam, quo nemus ante fuit. |
| 10 | vertice de summo demittunt brachia murum, dum Mosella suis terminus extet aquis. |
| 11 | aula tamen nituit constructa cacumine rupis, et monti inposito mons erit ipsa domus. |
| 12 | conplacuit latum muro concludere campum, et prope castellum haec casa sola facit. |
| 13 | ardua marmoreis suspenditur aula columnis, qua super aestivas cernit in amne rates. |
| 14 | ordinibus ternis extensaque machina crevit, ut, postquam ascendas, iugera tecta putes. |
| 15 | turris ab adverso quae constitit ob via clivo, sanctorum locus est, arma tenenda viris. |
| 16 | illic est etiam gemino ballista volatu, quae post se mortem linquit et ipsa fugit. |
| 17 | ducitur inriguis sinuosa canalibus unda, ex qua fert populo hic mola rapta cibum. |
| 18 | blandifluas stupidis induxit collibus uvas, vinea culta viret quo fuit ante frutex. |
| 19 | insita pomorum passim plantaria surgunt et pascunt vario floris odore locum. |
| 20 | haec tibi proficiunt quidquid laudamus in illis, qui bona tot tribuis, pastor opime gregis. |