| 1 | Item ad Felicem episcopum de dedicatione ecclesiae suae Cum Salomon coleret generosi encaenia templi, Israhel electos fecit adesse viros: Levitas proceres pueros iuvenesque senesque undique certatim regia pompa trahit. |
| 2 | mactantur vituli, tauri iugulantur ad aras et populi in votis gaudia caedis erant. |
| 3 | nunc vero adsurgit ritu placitura beato tempore decurso iustior ara deo: prospera quae populis Felix modo festa ministrans exsuperat rebus gesta priora novis. |
| 4 | convocat egregios sacra ad sollemnia patres, quo stat vera salus et fugit umbra vetus; docti clave Petri caelos aperire petenti ac monitis Pauli noscere clausa poli. |
| 5 | ne lupus intret oves neu morbus inulceret agnos hinc sunt custodes, inde medella gregis; quorum vox refluens populo de fonte salutis, ut bibat aure fidem, porrigit ore salem. |
| 6 | inter quos medios Martini sede sacerdos Eufronius fulget metropolita sacer; plaudens in sancta fratrum coeunte corona et sua membra videns fortior exstat apex: laetius inde caput, quia sunt sua viscera secum, ecclesiae iuncto corpore crescit honor. |
| 7 | Domitianus, item Victorius, ambo columnae, spes in utrisque manens pro regionis ope. |
| 8 | Domnulus hinc fulget meritis, Romacharius inde, iure sacerdotii cultor uterque dei. |
| 9 | en spectata diu, data nunc memoranda per aevum, votis plena piis fulget in urbe dies, in qua promeruit sua gaudia cernere pastor officioque sacro reddere vota deo; tempore qui longo adventu pendebat in isto despiciens aliud (hoc erat omnis amor), omnia tuta timens suspecto in tramite vitae, ne prius iret iter quam daret ista deo; saepius occultans suspiria lassa trahebat, cederet ut dominus hoc properare decus; anxius incerto curarum fasce laborans dum votum spectat, pondera tempus erant. |
| 10 | sed iam festus adest, solvatur sarcina curae, laetitiae cumulus triste repellat onus. |
| 11 | prospera dans populis et gaudia larga per urbem Felix felici cum grege pastor age. |
| 12 | hinc te pontifices circumdant, inde ministri: cingit te totum hinc honor, inde favor. |
| 13 | clericus ecce choris resonat, plebs inde choraulis: quisque tuum votum qua valet arte canit. |
| 14 | tarda fuere tibi. |
| 15 | quia fit mora semper amanti; res sublimis enim tarda, sed ampla venit. |
| 16 | nunc domini laudes inter tua classica canta et trinitatis opem machina trina sonet. |
| 17 | adde medullata in templis holocausta sacerdos, quo diuturna mices hostia pura deo. |