monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I > VII > VIII > VIII > IX > VII > III > IV > VII > XX > I > VIII > IV > V > IX > IV
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, , III <<<     >>> V

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, IV

1 Ad Felicem episcopum Namneticum
DOMINO SANCTO ET APOSTOLICA SEDE DIGNISSIMO DOMNO ET PATRI FELICI PAPAE
FORTVNATVS. Oscitantem me prope finitima pelagi, blandimento naturalis torporis
inlectum et litorali diutius in margine decubantem subito per undifragos vestri fluctus
eloquii quasi scopulis incurrentibus elisa salis spargine me contigit inrorari; sed ad
primos evigilandi stimulos infundi poteram, non tamen excitari: qui adhuc more solito
graviter obdormitans tandem aliquando inter crepitantia verborum vestrorum tonitrua
vix surrexi. (2) Igitur cum considerarem dicta singula de more tubarum clangente
sermone prolata et sidereo quodammodo splendore perfusa, velut coruscantium
radiorum perspicabili lumine mea visi estis lumina perstrinxisse et soporantes oculos, quos
mihi aperuistis tonitruo, clausistis corusco: tantus enim exercitati claritate conloquii
vestrae linguae iubar effulsit, tanta se renidentis eloquentiae lux vibravit, ut converso
ordine mihi videretur verbis radiantibus ab occidentali parte te loquente sol nasci.
2 (3) Credebam enim, quasi sofo Pindarico conpactus tetrastrophos pedestri glutine
suggillatus et ac si enthymematum parturiens catenatum vinculum fecunda fluxisset oratio
spiris intertexta, sofismate peregrino.
3 denique quantum ad profunditatem vestrae
dictionis adtinet, feceratis ignorantem per sermonum conpitos velut inter cautes Echinadas
oberrare, nisi a vobis ipsis lampas praeviatrix itineris occurrisset. (4) Quod vero
vestris inseruistis epistulis vocem meam nec adclamatione laudum superatam in Ultimo
orbis angulo personasse, haec ipsa dum relego, coepi me mirari vestro subito crevisse
conloquio qui favorem proprio non mererer ornatu, gavisus usque adeo affectu fautoris
erigi qui me recognoscerem ingenii qualitate substerni. (5) O quantum caritas
praevalet, cum illud lingua laudantis adicit quod laudati vena subducit! optandum est
siquidem, ut de me humillimo tali credatur testi potius quam auctori.
4 non enim
Polydeucen suae commendasset venae salientis ubertas, nisi Smyrnaei fontis fatidico latice
fuisset adtactus. (6) Illud itaque quod dixistis, in ultimo orbis angulo quasi vestram
habitare praesentiam, satis hoc fieri iustum est: ut de vobis mihi credatis qui de me
vobis credi blandius suadetis; quoniam loca, quamvis regione ultima, te cive sunt
prima, nam si personae merito urbes sibi vindicant principatum, nulli per vos est ille
locus inferior, ubi quidquid de laude requiritur Felix actibus pontifex est adsertor.
5 denique non Cecaumene rabida nec ursae situs frigoribus intertextus respirat, sed per
vos mutatis sedibus assiduo Favoni sibilo modulante vernatur. (7) Hoc etiam, quod
sanctitas vestra conqueritur, me invento Turonis parva prolixitate potitam se fuisse
conloquiis (cum me e contra pudeat in brevi spatio prodidisse inscitiam, sed latere tanti
gratiam pontificis adquisitam) : tamen, si nostri animi partes considerare velitis,
quamvis protracto spatio aspectu vestro fruerer, incitari poteram, non expleri. (8) Quis
enim semel odore suavium rosarum adflatus vel satiatum quandoque se iudicet vel
patiatur reddere fastidentem? cum, si diuturnius fuissemus incomminus, tanto magis
dilectione succenderer quanto plus agnoscerem quem amarem. (9) Quod enim
intulistis: 'si Ligerem vobiscum ascendissem, secundis fluctibus Namnetas occurrissem',
novi quidem, te mihi Canobo, Cherucis adcersientibus myoparonem praepetem, catus
arte armoniaca tutus inter Symplegadas se mordentes exissem, et si res exigeret plausu
creperegico Oetam Tirynthiacum Pindo respirante pulsassem. (10) Qua vero
aviditate illud me creditis perlegisse (quod vos intexere mera caritas imperavit) quod
dixistis: 'nec si vulsci venissent in solacio, me vobis abripere valuissent'? credite,
quantum meus animus inspicit, ipsa vix Roma tantum mihi dare ad auxilia poterat
quantum praestitistis in verba; nec apud me plus aliquid est factis inpendere, quam vota
voluntatis offerre : nam alloquii refluente dulcedine nihil opus est plus egere. (11) Quod
vero facetiis addidistis: 'nisi sollicitatus laudibus rusticus calamus non turnasset', licet
talis cultor Christicola feracissima iugera saepius exaravit, attamen nuper illum, id
est vos, confiteor ludos ithyfallicos Amphioneo barbito reboasse. (12) Hoc quoque
quod delectabiliter adiecistis me domnae meae Radegundae muro caritatis inclusum,
scio quidem quia non ex meis meritis.
6 sed, ex illius consuetudine, quam circa cunctos
novit inpendere, conlegistis et quantum in mea persona panegyricum poetice
tangitis, tantum in eius laudis historiam retulistis.
7 tamen in verbis vestris illud
relegere merui quod in eius gratia iam percepi.
8 sed qui de me parvo magna depingitis,
quaeso de magnis maxima praedicetis. (13) Quapropter dominationi et sanctitati
vestrae me humili supplicatione commendans deprecor per dominum redemptorem
animarum nostrarum, qui vos praedestinatos sua facturus est in luce consortes, ut me in
sanctis orationibus pietatis intuitu dignemini memorare.
9 magnum enim erit spei meae
auxilium a vobis obtinere quod posco.
10 Si veniant linguae pariter Graeca atque Latina,
pro meritis nequeunt solvere cuncta tuis.
11 laudibus obsessus, votis venerandus haberis,
Felix, qui sensus luce perennis eris.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.25 csg196.64

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, , III <<<     >>> V
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I > VII > VIII > VIII > IX > VII > III > IV > VII > XX > I > VIII > IV > V > IX > IV

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik