| 1 | Ad eundem DOMINO SANCTO MIHIQVE IN DEO PECVLIARI PATRONO EVFRONIO PAPAE FORTVNATVS. Copiosam et superabundantem pectoris vestri dulcedinem, quam circa devotionem personae meae vestram beatitudinem, pater amantissime, fateor inpendisse, quis illam ut dignum est vel corde possit concipere vel sermone valeat explicare ? quae tanto me sibi vinculo admirandae caritatis adstrinxit, ut nec unius horae spatio ab illo mihi videar separari conspectu. |
| 2 | quem et si praesentem non video, attamen intra pectoris habitaculum retineo conditum et reclausum. (2) Quis enim tuae pietati peculiaris non redditur, in quo tantae bonitatis beneficia continentur? aut quem ad tuam dulcedinem non ducas invitum, cuius probavimus animum ineffabili caritate profusum? qua autem illud admiratione complectar, cum te sic video cunctos diligere, ac si unumquemque de proprio visus sis latere generasse? (3) Quis vero filiorum superbus esse desideret, ubi te patrem et doctorem tantae humilitatis agnoscit? aut, quamvis summo nobilitatis descendat de culmine, cum te sic respicit supplicem, non se tuis vestigiis in terra provolutus extendit? vere dico: si tumidum superbia deicit, vos multum est laudabilis humilitas quod erigit. |
| 3 | quis denique illic esse possit iracundus aut turbidus, ubi sacerdos et pontifex tam placidus es inventus? seit enim totus sine rapacitate grex vivere ubi vivendi tranquillitas discitur a pastore. (4) Quid de rebus reliquis referam? in quibus te sic inpendis in singulis, ut lauderis in cunctis; quae tamen etsi imitari non possumus, vel vidisse quod imitari deceat congaudemus. |
| 4 | (5) Quapropter dominationi et sanctitati vestrae peculiariter me commendans rogo et obtestor (sic ille domnus meus Martinus sua intercessione obtineat, ut cum ipso iuxta merita vestra in luce perpetua vos conlocet divina misericordia) , ut pro me humili filio et servo vestro ad eius beatum sepulcrum orare digneris et pro peccatorum meorum remissione pius intercessor accedas. (6) Eos vero qui vestri sunt omnes domnos et dulces meos reverenter saluto : domnum meum per omnia dulcissimum, filium vestrum Aventium pro me multipliciter supplico salutari. |
| 5 | domno meo Felici episcopo, si per vos venit, me benigno animo commendari deposco. |
| 6 | ora pro me. |