monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I
>>> Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, II

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER TERTIVS, I

1 Ad Eufronium episcopum Turonensem
DOMINO SANCTO ET MERITIS APOSTOLICO DOMNO ET DVLCI PATRI EVFRONIO PAPAE
FORTVNATVS. Ante paucorum dierum volubilitatem transcursam, deferente praesentium
portitore, venerabilis oris vestri salutare conloquium a me caelesti pro munere
significo fuisse perceptum; quod ea aviditate, teste rerum creatore, conplexus sum, qua
et vestrum piissimum animum circa meam humilitatem iugiter adprobavi profusum: et
me supplicem multis repletum beneficiis agnosco devotum.
2 qui quamvis in altera
commorer civitate, novit deus quia [a] vobis absens sum tantummodo loco, non
animo; et quocumque fuero, intra me vos clausos habebo. (2) Vere dico, non est
illud cor carneum ubi vestrae animae non recipitur miranda dulcedo, sed est marmore
durior si tantae caritatis non amplectitur blandimentum.
3 nam quis de te tam
congrua praedicet quam mens vere sancta deposcit? aut quis suo sic satisfaciat animo,
ut vestrum sicut condecet digne prodat affectum? qui in terra sic humilis es, ut
habites erectus in caelis et inclinando ad infima te sublevari facias ad excelsa, ut iam
agnoscaris, qui Christi humilitatem libenter amplecteris, de eius regni munere quid
habebis.
4 quoniam, sicut ipsius mandata sunt, qui se parvulum inter homines vult
videri magnificum se elatus respiciet in supernis; unusquisque qualiter desiderat et
expugnat. (3) Ego vero gratulor in corde domni Eufronii dilectionem domni mei
sensisse Martini: quapropter multiplici me prece apostolatui et sanctae caritati vestrae
commendans, rogo per ipsum domnum Martinum, cuius frueris participato consortio,
ut apud eum memorari praecipias me famulum et devotum, quatenus quid apud eum
meritis praevaletis in meae humilitatis protectione iugiter ostendatis.
5 ora pro me,
domine sancte et apostolice, peculiaris domne et pater.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.24 csg196.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik