monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XVI
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, , XV <<<    

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, XVI

1 De S. Medardo
Inter Christicolas quos actio vexit in astris
pars tibi pro meritis magna, Medarde, patet,
qui sic vixisti terrenis hospes in oris,
ut caelos patriam redderes esse tuam;
exilium tibi mundus erat caenosa caventi
et modo te gaudet cive manente polus.
2 exutus tenebris, vestitus tegmine lucis
post obitum frueris liberiore die,
de tellure satus factus possessor Olympi,
et matrem linquens cum patre laeta tenes;
humani victor vitii super astra triumphas
atque cremans carnem das animae requiem.
3 te inter mundanos vepres gradiente fatemur
calcatis spinis promeruisse rosas:
flore refectus ager suaves tibi fundit odores,
balsama, tura replent quae paradisus habet;
cauta per angustum figens vestigia callem,
sic dedit arta tibi semita lucis iter:
lata voluptatum via, quae submergit Averno,
dulcia carnis alens mortis amara parat;
hoc numquam sacros flexisti tramite gressus
nec potuere tuos prava tenere pedes.
4 durum iter ad laudes, gravior via ducit in altum:
quo labor est potior, gloria maior erit.
5 quae prius incipiam sacri miracula facti,
cum, quidquid facias, omnia prima micent?
dum fuit ad superos humano in corpore vita,
ex oculis fugiens lux tibi cordis erat.
6 si caecus venit, rapuit palpando salutem;
in mediis tenebris fulsit aperta dies.
7 qui voluit furti causa penetrare latenter,
te religante sedet, te reserante fugit.
8 fur sine perfectu voto deceptus inani
omnia restituens crimina fraudis habet,
nam semel ut molles carpserunt palmitis uvas,
non valuere gradus inde referre foris,
nec potuit raptor pedibus subducere praedam,
raptori abduxit sed sua praeda pedes.
9 ergo suis laqueis coepit miser esse ligatus:
venerat ut caperet, captus at ipse fuit;
nec tetigit mustum, sed iniqua mente rotatur:
antea quam biberet, ebria turba iacet.
10 incepit servare magis quam ferre racemos
et datus est custos qui cupit esse rapax,
donec, sancte, tuis verbis iussisses abire;
ut furtum inpleret, doctus ab hoste redit.
11 quae manet haec animi pietas, sanctissime praesul,
laedentem auxilio qui facis ire tuo? –
Tintinnum rapit alter inops, magis inprobus ille,
qui iumentorum colla tenere solet,
absconditque sinu, feno praecludit hiatum
et tenet ipse manu, ne manifestet opus.
12 te veniente.
13 sacer, causas patefecit opertas
tinnitu incipiens iam quasi furta loqui.
14 nil valet abscondi, nil claudi nilve teneri:
facundo strepitu prodidit omne malum.
15 pandebat propriam veluti sub iudice causam,
nil de fure timens liberiore sono.
16 indicat accusat convincit damnat acerbat:
te praesente tamen non licet esse reum;
absolvis furem solitae pietatis amore,
addens et monitus, cautus ut intret iter,
praecipiens querulam secum portare rapinam,
ne vacua tristis spe remearet inops.
17
Hinc tamen, ut potero, cum raptus ab orbe fuisses,
quae dederis populis signa verenda loquar.
18 cum pia composito veherentur membra feretro,
substratus meruit caecus habere diem:
anxius ille sacra lumen suscepit ab umbra,
et tua mors illi lucis origo fuit;
dumque sepulchra darent, oculi rediere sepulti
et sopor ille tuus hunc vigilare facit;
cum fugis a mundo, datur illi lumine mundus,
te linquente die hunc fugiunt tenebrae.
19 antiqui vultus lucem stupuere modernam
et veteri fabricae prima fenestra venit.
20
Compedibus validis alter manicisque ligatus
mox tetigit templum, ferrea vincla cadunt.
21 tam grave fragmentum (dolor est vel cernere poenam) .
22 pondera tot miseros sustinuisse pedes!
si conexa forent, elephantum solvere possent
nec poterat rigidos ipse movere gradus;
non minus est illi quae subvertente procella
litoribus Libycis anchora fracta iacet.
23 poena quidem gravior cecidit crescente triumpho:
vincere rem saevam gloria maior erat:
non habuit tot vincla pati miser ille ligatus,
sed tua quo virtus plus mereretur opus.
24 cum solidarentur non sic strepuere catenae,
ceu tinniverunt, cum crepuere ferae.
25 quae fuit illa prius nimiis male vincta catenis,
iam tibi, qui solvis, libera dextra favet.
26
Lignea vincla gerens alter confugit ad aulam,
quae simili merito scissa repente cadunt.
27 nec mora, vix tetigit sacrati limina templi,
fit tonitrus caelis, arma ferendo tibi.
28 grandia divisi ceciderunt pondera ligni,
et qui gessit onus conruit ipse simul:
expavit subito de libertate recepta
atque magis timuit quando solutus erat.
29 quae ratio fuerit.
30 cecidit cur pronus in arvis?
gaudia magna quidem saepe timere solent.
31 dum stupet unde salus laceris est reddita plantis,
admirante animo membra soluta fluunt.
32
Inde vetus mulier, pariter nascente periclo,
vulnere naturae mortua membra tulit:
inclusos digitos morbo numerante tenebat
nec poterat ducto pollice fila dare;
secum nata quidem, sed non sua, dextra pependit,
corpore iuncta suo res aliena fuit.
33 tempore sed tardo est.
34 cum iam spes fracta iaceret,
ante tuos tumulos vivificata manus.
35 sic inopinatum commendat gratia votum :
desperata salus dulcior esse solet.
36 mobilis ergo venit digitis torpentibus umor
et dispensatus fluxit in ungue vigor.
37 arida nervorum sese iunctura tetendit
agnovitque suum vena soluta locum.
38 apta ministeriis incepit palma moveri,
servitium discens libera dextra fuit.
39 nec tantum profugos pietas tua reddidit artus,
reddidit et victum pensa trahente manu.
40
Eripuisti aliam simili de peste puellam
membraque restituens plus animae tribuis.
41 desponsata viro mortali lege iacebat:
nunc thalamis Christi virgo dicata micat;
sponsa quidem radiat cum virginitate modesta,
spe meliore fruens, nupta tenenda polis.
42 nec fructus uteri steriles deperdit onusti:
flore pudicitiae mater habenda placet;
adquirit cunctos natum quae non habet unum
progeniemque sibi gignit amore dei.
43
Inde pari morbo deflenda infantia parvae
in lucem veniens membra necata trahit;
mors et origo simul misero processit ab alvo,
extinctam generans mater anhela manum.
44 commendata tuo rediit medicata sepulchro:
quod de matre perit, de tumulo recipit.
45
Dum iacet alter inops, visu caligine clauso,
caecus, nec misero lumine lumen erat,
longa nocte oculos quarto iam mense premebat,
in lucem obscurus, vivus imago necis:
vocibus hunc medicis monuisti tempore somni.
46 tenderet ut velox ad tua templa gradum.
47 mox veniente die, sed non sibi forfice pressa,
enituit Christi vertice tonsus ovis.
48 detrahit hic crines, nitidos ut haberet ocellos
et mercante coma munera lucis emat.
49 qui titubante gradu tractus pervenit ad aulam,
per biduum recubans ante sepulchra fuit;
tertia lux rediens nocturnas solverat umbras,
et caeco occurrit sic revocata dies,
undique limitae cecidere a fronte tenebrae,
sanguinis unda rigat, luminis atra lavat.
50 sicca lucerna novo flagrante refulsit olivo
obtinuitque suum lux peregrina locum.
51
Quid referam mutis qui verbo verba dedisti?
quod gravat eiciens quod iuvat omne locas.
52 cuncta nec enumero, tua me praeconia vincunt:
etsi non potui, velle fuisse vide.
53 en tua templa colit nimio Sigebercthus amore.
54 insistens operi promptus amore tui.
55 culmina custodi qui templum in culmine duxit,
protege pro meritis qui tibi tecta dedit.
56 haec, pie, pauca ferens ego Fortunatus amore
auxilium posco: da mihi vota, precor.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.22 csg196.52

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, , XV <<<    
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XVI

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik