monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XV
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, , XIV <<<     >>> XVI

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, XV

1 De S. Hilario
Si Hilarium quaeris qui sit cognoscere, lector,
Allobroges referunt Pictavios genitum.
2 cum populum regeret divina mente sacerdos,
servabat legis foedera sollicitus.
3 inprobus ut vidit plebes quod scinderet error,
Graecorum virus protulit in medium,
vipereo promunt semper qui ex corde venena,
filius ut dicant quia est creatura dei,
quis magis auxilium praestat sapientia mundi.
4 de ingenito genitum quae negat esse deum;
quam male conplexus, cupiens calcare prophetas,
Arrius infelix cum retinet crepuit.
5 egregius doctor, veterum monumenta secutus,
quem Stephanus vidit conprobat esse deum.
6 victus amore dei contempto principe mundi
intemerata fides pertulit exilium.
7 in patre, qui potens deus est, cognoscere natum
divinis tantum vocibus insinuat.
8 perpetuum lumen Christum dominumque deumque
bis senis populos edocet esse libris.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.21 csg196.52

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik