| 1 | De basilica S. Georgi Martyris egregii pollens micat aula Georgi, cuius in hunc mundum spargitur altus honor: carcere caede fame vinclis site frigore flammis confessus Christum duxit ad astra caput; qui virtute potens orientis in axe sepultus ecce sub occiduo cardine praebet opem. |
| 2 | ergo memento preces et reddere vota, viator: obtinet hic meritis quod petit alma fides. |
| 3 | condidit antistes Sidonius ista decenter, proficiant animae quae nova templa suae. |