| 1 | De ecclesia Parisiaca Si Salomoniaci memoretur machina templi. |
| 2 | arte licet par sit, pulchrior ista fide. |
| 3 | nam quaecumque illic veteris velamine legis clausa fuere prius, hic reserata patent. |
| 4 | floruit illa quidem vario intertexta metallo: clarius haec Christi sanguine tincta nitet; illam aurum , lapides ornarunt, cedrina ligna: huic venerabilior de cruce fulget honor. |
| 5 | constitit illa vetus ruituro structa talento: haec pretio mundi stat solidata domus. |
| 6 | splendida marmoreis attollitur aula columnis et quia pura manet, gratia maior inest, prima capit radios vitreis oculata fenestris artificisque manu clausit in arce diem; cursibus Aurorae vaga lux laquearia conplet atque suis radiis et sine sole micat. |
| 7 | haec pius egregio rex Childebercthus amore dona suo populo non moritura dedit. |
| 8 | totus in affectu divini cultus adhaerens ecclesiae iuges amplificavit opes; Melchisedech noster merito rex atque sacerdos conplevit laicus religionis opus. |
| 9 | publica iura regens ac celsa palatia servans unica pontificum gloria, norma fuit. |
| 10 | hinc abiens illic meritorum vivit honore; hic quoque gestorum laude perennis erit. |