monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I > VII > VIII > VIII > IX > VII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, , VI <<<     >>> VIII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, VII

1 De domno Saturnino
Ianua celsa poli terra pulsante patescit
et recipit natos quos generavit humus:
admiranda haec est occasio facta salutis,
ut de morte sua praemia lucis emant.
2 Saturninus enim cupiens se nectere Christo
carnali in habitu noluit esse diu,
vincula corporei dissolvere carceris optans,
plenius ut domino se sociaret homo.
3 tempore maturo cum iam spes esset adulta,
sumpserunt pretium vota beata suum.
4 dumque sacerdotio frueretur in urbe Tolosa
et populis Christum panderet esse deum,
ostendens verbis, addens miracula factis,
ut quod sermo daret consequeretur opus,
gentiles animas rapiens de fauce tyranni
subdebat regi qui dedit arma sibi.
5 sed vitiata malis et plebs infecta venenis,
curari effugiens, aegra iacere volens,
conprendit male sana virum.
6 ad capitolia duxit
atque suo medico vulnera plura dedit;
pro pietate dolum, pro melle venena rependens
contra tutorem noxia bella movet.
7 subligat indomiti sanctum ad vestigia tauri
et stimulat, fieret ne fuga tarda feri.
8 pessima mens hominum, diri nova bestia monstri!
nec tauri indomiti sufficit ira tibi?
naturae rabidae feritatem adiungere nosti:
quod per se nescit te stimulante furit.
9 turba cruenta nocens, huius te vulnere perdis:
etsi non illi, parcere disce tibi.
10 hinc ferus inpatiens mox curva per avia raptus
passim membra pii fundit in urbe viri.
11 tum mulier collegit ovans et condidit artus,
una sed famula participante sibi.
12 haec fuit insignis rapiendae causa coronae,
gloria martyrii sic celebrata nitet.
13 ante sepulchra pii dantur modo dona salutis
et corpus lacerum corpora multa fovet.
14 dic ubi, mors inimica, iaces? ubi victa recumbis,
quando vides sancti funere vota dari?
quem male credebas obitu finire salutem.
15 dat vitam multis et tenet ipse suam.
16 huc captiva cubas quo te regnare putabas :
invadendo peris teque furendo necas.
17 te tua poena premit, tua te fera vincula torquent,
quos dare vis gemitus ipsa ferendo gemis.
18 martyr ovans caelos retinet, tu livida tristis,
mors inimica tibi, Tartara nigra colis.
19 florigera nunc sede manet sine fine beatus
inter odoratos ture calente choros;
non aliquas metuit placato iudice causas,
praemia sed miles victor habenda petit.
20 digna triumphantem quae restat palma sequetur:
pro te, Christe, mori est gloria vita quies.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.17 csg196.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik