| 1 | Item versus in honore sanctae crucis vel oratorii domus ecclesiae apud Toronos Virtus celsa crucis totum recte occupat orbem, haec quoniam mundi perdita cuncta refert, quodque ferus serpens infecit felle veneni, Christi sanguis in hac dulce liquore lavat; quaeque lupi fuerant raptoris praeda ferocis, in cruce restituit virginis agnus oves. |
| 2 | tensus in bis ramis, cum plantis brachia pandens, ecclesiam stabilit pendulus ipse cruce, hoc pius in ligno reparans deperdita pridem, quod vetiti ligni poma tulere boni. |
| 3 | addita quin etiam virtutum flamma coruscat, dona quod obsequiis crux parat ipsa suis. |
| 4 | denique sancta cruci haec templa Gregorius offers dum pallas cuperet signa gerendo crucis, dona repente dedit divina potentia Christus, mox fuit et voti causa secuta pii. |
| 5 | pallia nam meruit, sunt quae cruce textile pulchra obsequiisque suis crux habet alma cruces, serica quae niveis sunt agnava blattea telis, et textis crucibus magnificatur opus. |
| 6 | sic cito pontifici dedit haec devota voluntas, atque dicata cruci conscia vela placent. |
| 7 | unde salutifero signo tibi, clare sacerdos. |
| 8 | hoc cui conplacuit reddere magna valet. |