monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I
>>> Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, II

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SECVNDVS, I

1 De cruce domini
Crux benedicta nitet, dominus qua carne pependit
atque cruore suo vulnera nostra lavat,
mitis amore pio pro nobis victima factus
traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves,
transfixis palmis ubi mundum a clade redemit
atque suo clausit funere mortis iter;
hic manus illa fuit clavis confixa cruentis,
quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.
2 fertilitate potens, o dulce et nobile lignum,
quando tuis ramis tam nova poma geris!
cuius odore novo defuncta cadavera surgunt
et redeunt vitae qui caruere diem.
3 nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,
luna nec in noctem sol neque meridie.
4 tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum.
5 spargis et ornatas flore recente comas.
6 appensa est vitis inter tua brachia, de qua
dulcia sanguineo vina rubore fluunt.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.15 csg196.34

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik