| 1 | De Praemiaco villa Burdegalensi Quamvis instet iter retraharque volumine curae ad te pauca ferens carmine flecto viam. |
| 2 | captus amore tui numquam memoranda tacebo . |
| 3 | te neque praetereo praetereundo locum; cui quae digna loquar? si syllaba quarta recedat. |
| 4 | Praemiacum pollens, praemia nomen habes. |
| 5 | deliciis obsessus ager viridantibus arvis et naturalis gratia ruris inest, condita quo domus est, planus tumor exit in altum, nec satis elato vertice regnat apex; qua super incumbens locus est devexus in amnem. |
| 6 | florea gemmato gramine prata virent: leniter adpulsus quotiens insibilat Eurus, flexa supinatis fluctuat herba comis. |
| 7 | binc alia de parte seges flavescit aristis, pinguis et altricem palmes opacat humum. |
| 8 | piscibus innumeris non deficit unda Garonnae, et si desit agris fruges, abundat aquis. |
| 9 | sed te quaerebant haec munera tanta, Leonti : solus defueras qui bona plena dares. |
| 10 | nam quod pulchra domus, quod grata lavacra nitescunt. |
| 11 | consolidatorem te cecinere suum. |
| 12 | ut tamen adquirant adhuc fabricanda decorem, temporibus longis haec tua dona regas. |