| 1 | Hymnus de Leontio episcopo Agnoscat omne saeculum antistitem Leontium. |
| 2 | Burdegalense praemium, dono superno redditum. |
| 3 | Bilinguis ore callido crimen fovebat invidum, ferens acerbum nuntium hunc iam sepulchro conditum. |
| 4 | Celare se non pertulit qui triste funus edidit: etsi nocere desiit, insana vota prodidit. |
| 5 | Deceptus arte noxia cassata deflet crimina, dum, quae putabat tristia, conversa sunt in gaudia. |
| 6 | Exempla saeva protulit, calcanda cuncto tempore, ut iam sibi conscriberet decreta vivo antistite. |
| 7 | Fucata res haec contigit, vitanda casto pectore, superstite ut praesumeret post fata quod vix debuit. |
| 8 | Gravat sacerdos ordinem qui episcopatum sic petit: praecepta qui conplectitur, fugit honoris ambitum. |
| 9 | Hoc si cui sit debitum, coactus ascendat gradum: non se petente callide, sed dante Christi munere. |
| 10 | Ineptus est quis ipse se praeferre vult ecclesiae. |
| 11 | nam rem sacratum sumere electio divina sit. |
| 12 | Karus sacerdos ordinem Hilarius non ambiit, Martinus illud effugit, Gregorius vix sustulit. |
| 13 | Leges refutant ambitum, invasor omnis pellitur: quod respuunt praetoria, vitet nefas ecclesia. |
| 14 | Maligna erant certamina de sede non tamen sua. |
| 15 | quae nec pati desiderat, non inferat mens inproba. |
| 16 | Nec longiore tempore versantur in hoc murmure; dum cogitant succedere, Redit sacerdos qui fuit. |
| 17 | Orante plebe protenus, dum nemo credit, redditur: quae confluunt post tristia, maiora sunt haec gaudia. |
| 18 | Plausu favebat civitas cui redit felicitas, orbata quem defleverat patrem recepit anxia; Quem vix putabat redditum, praeventa voto prospero; res mira quando cernitur, solet stupere visio. |
| 19 | Recolligit rector gregem errore captum semitae; pastoris arce cognita gavisa sunt ovilia. |
| 20 | Sumpsit gradum quo tempore, regressus est eo die: quis non superno munere hoc contigisse praedicet? Tantum nec ante praemium plebi fuit, cum factus est, laetata quantum tunc fuit, quando recepit praesulem. |
| 21 | Venite cives, plaudite et vota votis addite: quo facta sunt miracula, servent eum caelestia. |
| 22 | Xρ̅s sereno lumine circumvolet quem reddidit, ut trina crescat gratia mercede vita gloria. |
| 23 | Ymnum canendo concrepet quisquis deo non invidet: laus eius est qui praesulem de mortis ore retrahit. |
| 24 | Zelante fido pectore tam vera dici non pudet. |
| 25 | haec parva nobilissimo papae damus Leontio. |