| 1 | De Leontio episcopo Inter quos genuit radians Aquitanicus axis, egregiis meritis culmina prima tenes, civibus ex Gallis supereminet alta potestas: tu potior reliquis et tibi nemo prior. |
| 2 | praecedis multos nulli minor atque secundus, nec superest aliquid quod dare possit honor. |
| 3 | qui, cum se primo vestivit flore iuventus, parvus eras annis et gravitate senes; versus ad Hispanas acies cum rege sereno, militiae crevit palma secunda tuae. |
| 4 | cuius primitiae tanto placuere relatu, ut meritis esset debitus iste gradus; nec poterant subito tibi culmina celsa parari haec, nisi digna tuum promeruisset opus. |
| 5 | nobilitate potens praecellis, papa Leonti, clarus ab antiquis, si numerentur avi: nam genus et proavi vel quicquid in ordine dicam , per proceres celsos currit origo vetus. |
| 6 | tempora diffugiunt et stat tamen aula parentum nec patitur lapsum te reparante domus. |
| 7 | nobilitas longos non inclinavit in annos, cui magis ascensum proles opima dedit: inclita progenies ornavit luce priores, heredis radio splendet origo patrum; de radice sua vestita est flore vetustas, quam merito vestrae laudis obumbrat honor; quamvis non aliquis potior modo possit haberi, tu tibi praecedis amplificando patres, emicat altus apex generosa stemmata pandens, cuius apud reges unica palma patet. |
| 8 | ecclesiae nunc iura regis, venerande sacerdos: altera nobilitas additur inde tibi. |
| 9 | pontificalis apex quamvis sit celsus in orbe, postquam te meruit, crevit adeptus honor. |
| 10 | aula dei et pastor vicibus sibi praemia reddunt: illi tu ornatum, spem dedit illa tibi. |
| 11 | munere divino pariter floretis utrique: tu mercede places, illa decore nitet. |
| 12 | tertius a decimo huic urbi antistes haberis, , sed primus meritis enumerandus eris. |
| 13 | templa vetusta dei revocasti in culmine prisco, postque suum lapsum nunc meliora placent; flore iuventutis senio fugiente coruscant et tibi laeta favent, quo renovante virent. |
| 14 | ut tu plus ageres, incendia tecta cremarunt et nunc laude tua pulchrius illa micant, nullaque flammicremae senserunt damna ruinae, quae modo post ignes lumine plena nitent. |
| 15 | credo quod ex sese voluissent ipsa cremari, ut labor ille tuus haec meliora daret: post eineres consumpta suos tenuesque favillas sic solet et Phoenix se renovare senes. |
| 16 | instaurata etiam sacri est baptismatis aula, quo maculas veteres fons lavat unus aquis. |
| 17 | ecce beata sacrae fundasti templa Mariae, nox ubi victa fugit semper habendo diem. |
| 18 | lumine plena micans imitata est aula Mariam: illa utero lucem clausit et ista diem; nec solum hic, sed ubique micant tua templa, sacerdos, inter quae plaudens Santonus illa docet. |
| 19 | qui loca das populis, ubi Christum iugiter orent, unde salus veniat te facis esse viam; ecclesiaeque domus crescente cacumine pollet et probat esse tuum, quod modo culta placet. |
| 20 | fecisti ut libeat cunctos huc currere cives et domus una vocet quicquid in urbe manet. |
| 21 | ornasti patriam cui dona perennia praestas, tu quoque dicendus Burdegalense decus: quantum inter reliquas caput haec super extulit urbes, tantum pontifices vincis honore gradus; inferiora velut sunt flumina cuncta Garonnae, non aliter vobis subiacet omnis apex. |
| 22 | (Rhenus ab Alpe means neque tantis spumat habenis, fortior Hadriacas nec Padus intrat aquas; Danuvius par est, quia longius egerit undas: haec ego transcendi; iudico nota mihi.) muneribusque piis dotasti altaria Christi, cum tua vasa ferunt viscera sancta dei. |
| 23 | nam cruor et corpus, domini libamina summi, rite ministerio te tribuente venit. |
| 24 | o felix cuius ditat pia templa facultas, cui res ista magis non peritura manet! non aerugo teret mordaci dente talentum nec contra haec fures arma dolosa movent; et data res vivit, facit et bene vivere dantem: cum moritur terris, ducitur inde polis, haec possessor habet quicquid transmiserit ante: sola tenet secum quae prius ire facit. |
| 25 | haec tibi templa dabunt et vasa sacrata, sacerdos, et quicquid reliquum nec numerare queo. |
| 26 | ecclesiae columen per tempora longa gubernes et mercede pia fructus ubique mices. |
| 27 | – Cogor amore etiam Placidinae pauca referre, quae tibi tunc coniunx, est modo cara soror. |
| 28 | lumen ab Arcadio veniens genitore refulget, quo manet augustum germen, Avite, tuum; imperii fastus toto qui rexit in orbe, cuius adhuc pollens iura senatus habet, humani generis si culmina prima requiras, semine Caesareo nil superesse potest. |
| 29 | sed genus ipsa suum sensus moderamine vicit, cuius ab eloquio dulcia mella fluunt, cara serena decens sollers pia mitis opima quae bona cuncta gerit, quicquid honore placet; moribus ingenio meritorum luce coruscans ornavit sexum mens pretiosa suum. |
| 30 | plurima cur referam, quantis sit praedita rebus, quae potuit votis nupta placere tuis? augeat haec vobis vitam cui templa dedistis culminibusque suis culmina vestra tegat. |