| 1 | De basilica S. Eutropis Quantus amor domini maneat tibi. |
| 2 | papa Leonti, quem sibi iam sancti templa novare monent! Eutropitis enim venerandi antistitis aula conruerat senio dilacerata suo, nudatosque trabes paries vacuatus habebat, pondere non tecti, sed male pressus aquis: nocte sopore levi cuidam veniente ministro instauratorem te docet esse suum. |
| 3 | pro mercede tui meruit magis ille moneri; o felix de quo fit pia cura deo! nunc meliore via viruit renovata vetustas, et lapsae fabricae flos redivivus adit. |
| 4 | aetas accessit, sed haec iuvenescit honore; unde senes fieret, iunior inde redit. |
| 5 | hic scalptae camerae decus interrasile pendit; quos pictura solet, ligna dedere iocos. |
| 6 | sumpsit imagineas paries simulando figuras: quae neque tecta prius, haec modo picta nitent. |
| 7 | urbis Santonicae primus fuit iste sacerdos, et tibi qui reparas iure priora dedit. |
| 8 | cum sua templa tenet sanctus habitando quiete. |
| 9 | instauratori reddet amore vicem. |