| 1 | De basilica S. Bibiani Digna sacerdotis Bibiani templa coruscant. |
| 2 | quo si iusta petis, dat pia vota fides. |
| 3 | quae praesul fundavit ovans Eusebius olim . |
| 4 | ne tamen expleret raptus ab orbe fuit. |
| 5 | cui mox Emerius successit in arce sacerdos, sed coeptum ut strueret, ferre recusat onus. |
| 6 | qui precibus commisit opus tibi, papa Leonti, cuius ad hoc votum iugiter instat amor: ultro tale decus tibi se servavit agendum, nec nisi tu fueras qui loca sacra dares. |
| 7 | o meritum iusti mansurum in luce perenni, per quem se cupiunt templa verenda coli! sacra sepulchra tegunt Bibiani argentea tecta, unianimis tecum quae Placidina dedit. |
| 8 | quo super effusum rutilans intermicat aurum et spargunt radios pura metalla suos; ingenio perfecta novo tabulata coruscant artificemque putas hic animasse feras. |
| 9 | sed cui vos animo donaria tanta dedistis, hic agat ut vobis stet diuturna salus. |
| 10 | nec dubitent qui digna ferunt, sibi magna rependi. |
| 11 | dum quoque pro parvis reddat opima deus. |