| 1 | Item de basilica S. Vincenti Vernemetis Cultoris domini toto sonus exiit orbe nec locus est, ubi se gloria celsa neget: sed cuius meritum scimus percurrere mundum, huius ubique viri surgere templa decet. |
| 2 | ecce beata nitent Vincenti culmina summi, munere martyrii qui colit astra poli, promptus amore pio quae papa Leontius olim condidit eximio consolidata loco. |
| 3 | nomine Vernemetis voluit vocitare vetustas, quod quasi fanum ingens Grallica lingua refert: auspicii praemissa fides erat arce futura, ut modo celsa domus staret honore dei. |
| 4 | hic etiam sanctus, domini suffultus amore. |
| 5 | virtutis summae signa tremenda dedit. |
| 6 | nam cum templa dei praesul de more dicavit, martyris adventu daemonis ira fugit; redditur incolomis quidam de peste maligna, cui vidisse pii templa rnedella fuit. |
| 7 | emicat aula potens divino plena sereno, ut merito placeat hic habitare deo. |
| 8 | nunc specie suadente loci ac virtutis honore evocat hic populos hinc decus, inde salus. |
| 9 | qui plebem accendit venerandae conditor arcis. |
| 10 | talibus officiis praemia iusta metet. |