| 1 | In honorem basilicae S. Martini quam aedificaverunt Basilius et Baudegundis Discite, mortales, fidei nihil esse quod obstet, cum sacra templa dei flumine fixa manent: pulchra per angustos ut surgeret aula meatus. |
| 2 | etsi mons vetuit, praebuit unda locum; ut famularetur domui vaga lympha supernae. |
| 3 | cursibus antiquas ars nova subdit aquas. |
| 4 | cum Baudegunde quo mente Basilius una hoc renovans priscum reddit et auget opus. |
| 5 | sic, Martine, tuus honor amplus ubique meretur. |
| 6 | ut loca nulla negent, quo tibi festa sonent. |
| 7 | talibus officiis pacatus, opime sacerdos, quorum vota vides, redde benigne vicem. |