| 1 | De basilica S. Martini Qui cupit aeterna sociari in sede beatis, hos sibi participes per pia vota facit, nec patitur differre diu quod oportet agendo, cum bona quae dederit haec sua lucra putet. |
| 2 | condidit ergo arvis delubra Leontius alma, talibus officiis intret ut ipse polos. |
| 3 | Martini meritis et nomine fulta coruscant, quem certum est terris signa dedisse poli. |
| 4 | qui leprae maculas medicata per oscula purgans pacis ab amplexu morbida bella tulit. |
| 5 | haec tamen ingenio sunt aedificata perito, quo nihil egregius gloria laudis eget. |
| 6 | additur ad specimen locus ipse quod eminet arvis elatoque iugo colle tumente patet; altius educto sub se tenet omnia dorso et quacumque petit, deliciosa videt. |
| 7 | a longe adveniens oculo vicinus habetur. |
| 8 | iungitur aspectu dissociante loco. |
| 9 | quo fessus rapitur visu invitante viator: si pede defecerit, lumine tractus adit. |
| 10 | quae Placidina sacris ornavit culmina velis. |
| 11 | certantesque simul hic facit, illa colit. |