| 1 | In cellulam S. Martini ubi pauperem vestivit. |
| 2 | rogante Gregorio episcopo Qui celerare paras, iter huc deflecte, viator; hic locus orantem cautius ire docet. |
| 3 | exul enim terris, caeli incola, saepe solebat clausus Martinus hinc aperire polos: aede sub hac habitans heremi secreta tenebat, per medios populos anachorita potens. |
| 4 | hic se nudato tunica vestivit egenum: dum tegit algentem, plus calet ipse fide. |
| 5 | tum vili tunica vestitur et ipse sacerdos processitque inopi tegmine summus honor; qui tamen altaris sacra dum mysteria tractat, signando calicem signa beata dedit: namque viri sacro de vertice flamma refulsit. |
| 6 | ignis et innocui surgit ad astra globus, ac brevibus manicis, fieret ne iniuria dextrae, texerunt gemmae qua caro nuda fuit; brachia nobilium lapidum fulgore coruscant inque loco tunicae pulchra zmaragdus erat. |
| 7 | quam bene mercatur cui, dum vestivit egenum r tegmine pro tunicae brachia gemma tegit! tu quoque qui caelis habitas, Martine precator, pro Fortunato fer pia verba deo. |
| 8 | Imperiis parere tuis, pie care sacerdos, quantum posse valet, plus mihi velle placet. |