monumenta.ch > Venantius Fortunatus > II
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER PRIMVS, , I <<<     >>> III

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER PRIMVS, II

1 Versus de templo domni Andreae quod aedificavit Vitalis episcopus
Ravennensis
Quisquis ad haec sancti concurris limina templi,
si venias supplex, hic prece sumis opem.
2 quam sacer antistes Vitalis condidit arcem.
3 culmine quae celso est tempore ducta brevi:
fundavit, struxit, dotavit, deinde dicavit
et meruit templi solvere vota sui.
4 quo veneranda pii requiescunt viscera Petri.
5 qui meruit solus clave ligare polos;
Paulus apostolica simul hac retinetur in aula,
seductor quondam qui modo doctor ovat:
haue sacer Andreas propriam sibi vindicat arcem
et cum fratre pio participata regit;
haec sua tecta replet Laurentius igne sereno,
cui pia flamma dedit luce perenne diem;
Vitali domus ista placet, qui vivus harenis
defossus meruit perdere mortis iter:
sunt loca Martini qui texit veste tonantem:
ne magis algeret, se spoliare dedit;
ecce Vigili arx est quem rustica turba peremit:
unde mori voluit, mors magis ipsa fugit;
incolit haec pariter Marturius atque Sisennus,
quos genus atque fides et tenet una salus;
sanctus Alexander felixque Cicilia pollent,
quos meritis omnes una corona manet.
6 haec bonus antistes Vitale urguente Iohannes
condidit egregio viscera sancta loco.
7 o nimium felix, aeternum in lumen iture,
cuius vita suo proficit ista deo!
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.6 csg196.12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik