monumenta.ch > Velleius > 112 > 103 > 100 > LITANIA SEU PRECATIO AD CHRISTUM. > 128
Velleius, Historiae Romanae, 2, CXXVII <<<     >>> CXXIX

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput CXXVIII

1 In huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis principis certant; neque novus hic mos senatus populique Romani est putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum. Nam et illi qui ante bellum Punicum abhinc annos trecentos Ti. Coruncanium, hominem novum, cum aliis omnibus honoribus tum pontificatu etiam maximo ad principale extulere fastigium, 2 et qui equestri loco natum Sp. Carvilium et mox M. Catonem, novum etiam Tusculo urbis inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, censuras et triumphos provexere, 3 et qui C. Marium ignotae originis usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et qui M. Tullio tantum tribuere, ut paene adsentatione sua quibus vellet principatus conciliaret, quique nihil Asinio Pollioni negaverunt, quod nobilissimis summo cum sudore consequendum foret, profecto hoc senserunt, in cuiuscumque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum. 4 Haec naturalis exempli imitatio ad experiendum Seianum Caesarem, ad iuvanda vero onera principis Seianum propulit senatumque et populum Romanum eo perduxit, ut, quod usu optimum intellegit, id in tutelam securitatis suae libenter advocet.
Velleius HOME