monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13 > 12 > 2 > 122 > 2 > 129 > 14 > 10 > 10 > 131 > 113 > 2 > 10 > 105 > 101 > 121
Velleius, Historiae Romanae, 2, CXX <<< >>> CXXII
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput CXXI
1 Eadem virtus et fortuna subsequenti tempore ingressi Germaniam imperatoris Tiberii fuit, quae initio fuerat. Qui concussis hostium viribus classicis peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximae molis accensasque plebis Viennensium dissensiones coƫrcitione magis quam poena mollisset, senatus populusque Romanus postulante patre eius, ut aequum ei ius in omnibus provinciis exercitibusque esset, quam erat ipsi, decreto complexus est. 2 Etenim absurdum erat non esse sub illo, quae ab illo vindicabantur, et qui ad opem ferendam primus erat, ad vindicandum honorem non iudicari parem. In urbem reversus iam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. 3 Cuius magnificentiam quis miretur in Caesare? Fortunae vero quis non miretur indulgentiam? Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narravit, sed vinctos triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter praecipuos praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit.
Velleius HOME