monumenta.ch > Velleius > 120 > 2 > 3 > 125 > 3 > 2 > 2 > 7 > 2 > 2 > 114 > 2 > 107 > 127 > 2 > 2 > 3 > 2 > 123 > 2 > 126 > 15 > 2 > 11 > 102 > 117
Velleius, Historiae Romanae, 2, CXVI <<<     >>> CXVIII

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput CXVII

1 Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar manum, cum intra quinque consummati tanti operis dies funestae ex Germania epistulae nuntium attulere caesi Vari trucidatarumque legionum trium totidemque alarum et sex cohortium, velut in hoc saltem tantummodo indulgente nobis fortuna, ne occupato duce tanta clades inferretur. Sed et causa et persona moram exigit. 2 Varus Quintilius inlustri magis quam nobili ortus familia, vir ingenio mitis, moribus quietus, ut corpore, ita animo immobilior, otio magis castrorum quam bellicae adsuetus militiae, pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat, declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit; 3 is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. 4 Quo proposito mediam ingressus Germaniam velut inter viros pacis gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat aestiva.
Velleius HOME