monumenta.ch > Velleius > 110 > 111
Velleius, Historiae Romanae, 2, CX <<<     >>> CXII

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput CXI

1 Habiti itaque dilectus, revocati undique et omnes veterani, viri feminaeque ex censu libertinum coactae dare militem. Audita in senatu vox principis, decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae venire conspectum. Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae, pollicitati. 2 Omnia haec frustra praeparassemus, nisi qui illa regeret fuisset. Itaque ut praesidium ultimum res publica ab Augusto ducem in bellum poposcit Tiberium. 3 Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra speciosi ministerii locum. Finita equestri militia designatus quaestor necdum senator aequatus senatoribus, etiam designatis tribunis plebei, partem exercitus ab urbe traditi ab Augusto perduxi ad filium eius. 4 In quaestura deinde remissa sorte provinciae legatus eiusdem ad eundem missus sum. Quas nos primo anno acies hostium vidimus! Quantis prudentia ducis opportunitatibus furentes eorum viris universas elusimus, fudimus partibus! Quanto cum temperamento simul civilitatis res auctoritate imperatoria agi vidimus! Qua prudentia hiberna disposita sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus nostri, ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra se furens viribus hostis elanguesceret!
Velleius HOME