monumenta.ch > Velleius > 112 > 103
Velleius, Historiae Romanae, 2, CII <<< >>> CIV
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput CIII
1 Sed fortuna, quae subduxerat spem magni nominis, iam tum rei publicae sua praesidia reddiderat: quippe ante utriusque horum obitum patre tuo P. Vinicio consule Ti. Nero reversus Rhodo incredibili laetitia patriam repleverat. 2 Non est diu cunctatus Caesar Augustus; neque enim quaerendus erat quem legeret, sed legendus qui eminebat. 3 Itaque quod post Lucii mortem adhuc Gaio vivo facere voluerat atque eo vehementer repugnante Nerone erat inhibitus, post utriusque adulescentium obitum facere perseveravit, ut et tribuniciae potestatis consortionem Neroni constitueret, multum quidem eo cum domi tum in senatu recusante, et eum Aelio Cato C. Sentio consulibus V. Kal. Iulias, post urbem conditam annis septingentis quinquaginta quattuor, abhinc annos septem et viginti adoptaret. 4 Laetitiam illius diei concursumque civitatis et vota paene inserentium caelo manus spemque conceptam perpetuae securitatis aeternitatisque Romani imperii vix in illo iusto opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere temptemus, contenti id unum dixisse quam ille omnibus faustus fuerit. 5 Tum refulsit certa spes liberorum parentibus, viris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis, adeo ut nec plus sperari potuerit nec spei responderi felicius.
Velleius HOME