monumenta.ch > Quintilianus > 5 > 12 > 70 > 49 > 91 > 62 > 34 > 22 > 2 > 46 > 31 > 1 > 26 > 19 > 42 > 1 > 9 > 43 > 8 > 10 > 44 > 54 > 14 > 75 > 3 > 1 > 6 > 95 > 4 > 9 > 98
Velleius, Historiae Romanae, 2, XCVII <<< >>> XCIX
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XCVIII
1 Dum ea, quae diximus, in Pannonia Germaniaque geruntur, atrox in Thracia bellum ortum, omnibus eius gentis nationibus in arma accensis, L. Pisonis, quem hodieque diligentissimum atque eundem lenissimum securitatis urbanae custodem habemus, virtus compressit 2 (quippe legatus Caesaris triennio cum iis bellavit gentesque ferocissimas plurimo cum earum excidio nunc acie, nunc expugnationibus in pristinum pacis redegit modum) eiusque patratione Asiae securitatem, Macedoniae pacem reddidit. 3 De quo viro hoc omnibus sentiendum ac praedicandum est, esse mores eius vigore ac lenitate mixtissimos et vix quemquam reperiri posse, qui aut otium validius diligat aut facilius sufficiat negotio et magis quae agenda sunt curet sine ulla ostentatione agendi.
Velleius HOME