monumenta.ch > Velleius > 96
Velleius, Historiae Romanae, 2, XCV <<<     >>> XCVII

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XCVI

1 Mors deinde Agrippae, qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat atque in hoc perduxerat, ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes suos divus Augustus praepositis Gai ac Lucii nominibus adoptaverat, admovit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat Agrippae nupta, Neroni nupsit. 2 Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum ab Agrippa, Marco Vinicio, avo tuo consule, magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. 3 Gentes Pannoniorum Delmatarumque nationes situmque regionum ac fluminum numerumque et modum virium excelsissimasque et multiplices eo bello victorias tanti imperatoris alio loco explicabimus: hoc opus servet formam suam. Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit.
Velleius HOME