monumenta.ch > Quintilianus > 5 > 12 > 70 > 49 > 91 > 62 > 34 > 22 > 2 > 46 > 31 > 1 > 26 > 19 > 42 > 1 > 9 > 43 > 8 > 10 > 44 > 54 > 14 > 75 > 3 > 1 > 6 > 95
Velleius, Historiae Romanae, 2, XCIV <<< >>> XCVI
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XCV
1 Reversum inde Neronem Caesar haud mediocris belli mole experiri statuit, adiutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris penates enixa erat Livia. 2 Quippe uterque e diversis partibus Raetos Vindelicosque adgressi, multis urbium castellorum oppugnationibus nec non derecta quoque acie feliciter functi gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces maiore cum periculo quam damno Romani exercitus plurimo cum earum sanguine perdomuerunt. 3 Ante quae tempora censura Planci et Pauli acta inter discordiam neque ipsis honori neque rei publicae usui fuerat, cum alteri vis censoria, alteri vita deesset, Paulus vix posset implere censorem, Plancus timere deberet, nec quidquam obiicere posset adulescentibus aut obiicientes audire, quod non agnosceret senex.
Velleius HOME