monumenta.ch > Sulpicius Severus > 12 > 9 > 31 > 1 > 16 > 26 > 8 > 19 > 23 > 1 > 14 > 10 > 22 > 47 > 57 > 6 > 27 > 4 > 4 > 56 > 1 > 81
Velleius, Historiae Romanae, 2, LXXX <<< >>> LXXXII
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LXXXI
1 Subita deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet, partim severitate, partim liberalitate discussa principis, 2 speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae * eius relicti erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies sestertium in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque singulare et salubritatis instrumentum et amoenitatis ornamentum est. 3 Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute meruit. Victor deinde Caesar reversus in urbem contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari exstructum munificentia est.
Velleius HOME