monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 73 > 3 > 77 > 71 > 11 > 32 > 2 > 13 > 32 > 12 > 3 > 2 > 2 > 76
Velleius, Historiae Romanae, 2, LXXV <<< >>> LXXVII
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LXXVI
1 Quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum. Quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco a Cn. Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. Neronis praefectus fabrum, vir nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius ob singularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, gravis iam aetate et corpore cum comes esse non posset, gladio se ipse transfixit. 2 Inviolatam excedere Italia Caesar passus est Fulviam Plancumque, muliebris fugae comitem. Nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii Venetia, magnis speciosisque rebus circa Altinum aliasque eius regionis urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, quem digressum e Brutianis castris post caedem eius praediximus et propriae classis factum ducem, consiliis suis inlectum ac fide data iunxit Antonio: 3 quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse conlatum. Adventus deinde in Italiam Antonii apparatusque contra eum Caesaris habuit belli metum, sed pax circa Brundusium composita. 4 Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui natus obscurissimis initiis parum habebat summa accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Caesare equestris ordinis consul creatus esse, nisi in id ascendisset, e quo infra se et Caesarem videret et rem publicam.
Velleius HOME