monumenta.ch > Quintilianus > 5 > 12 > 70 > 49 > 91 > 62 > 34 > 22 > 2 > 46 > 31 > 1 > 26 > 19 > 42 > 1 > 9 > 43 > 8 > 10 > 44 > 54 > 14 > 75
Velleius, Historiae Romanae, 2, LXXIV <<< >>> LXXVI
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LXXV
1 Per eadem tempora exarserat in Campania bellum, quod professus eorum, qui perdiderant agros, patrocinium ciebat Ti. Claudius Nero praetorius et pontifex, Ti. Caesaris pater, magni vir animi doctissimique et ingenii. Id quoque adventu Caesaris sepultum atque discussum est. 2 Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diversa praesentibus contrariaque expectatis aut speret aut timeat? 3 Livia, nobilissimi et fortissimi viri Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea coniugem Augusti vidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem ac filiam, tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma ac manus bimum hunc Tiberium Caesarem, vindicem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium, gestans sinu, per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare et cum viro Nerone pervecta in Siciliam est.
Velleius HOME