monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 53 > 5 > 49 > 37 > 34 > 63 > 46 > 93 > 5 > 74
Velleius, Historiae Romanae, 2, LXXIII <<<     >>> LXXV

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LXXIV

1 Fractis Brutianis Cassianisque partibus Antonius transmarinas obiturus provincias substitit. Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam speraverat tumultuosiorem repperit. 2 Quippe L. Antonius consul, vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant, expers, modo apud veteranos criminatus Caesarem, modo eos, qui iussa divisione praediorum nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma conciens magnum exercitum conflaverat. 3 Ex altera parte uxor Antonii Fulvia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia armis tumultuque miscebat. Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique viribus Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium, spem magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. 4 Usus Caesar virtute et fortuna sua Perusiam expugnavit. Antonium inviolatum dimisit, in Perusinos magis ira militum quam voluntate saevitum ducis: urbs incensa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit Macedonicus, qui subiecto rebus ac penatibus suis igni transfixum se gladio flammae intulit.
Velleius HOME