monumenta.ch > Varro > 7 > > 17 > 13 > 7 > 4 > 10 > 16 > 3 > 1 > 1 > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 8 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5 > 6 > 4 > 9 > 9 > 5 > 2 > 8 > 64
Velleius, Historiae Romanae, 2, LXIII <<<     >>> LXV

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LXIV

1 D. Brutus desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis viri, nomine Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus est iustissimasque optime de se merito viro C. Caesari poenas dedit, 2 cuius cum primus omnium amicorum fuisset, interfector fuit et fortunae, ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque aequum, quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire. 3 Haec sunt tempora, quibus M. Tullius continuis actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, sed hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus Cannutius canina rabie lacerabat Antonium. 4 Utrique vindicta libertatis morte stetit; sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis velut satiato Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius.
Velleius HOME