monumenta.ch > Velleius > 92 > 41 > 60
Velleius, Historiae Romanae, 2, LIX <<< >>> LXI
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LX
1 Non placebat Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae fortunae Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata conditorem conservatoremque Romani nominis. 2 Sprevit itaque caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa quam tuto humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se quam vitrico credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset visus, semet ipsum sibi videri indignum. 3 Hunc protinus Antonius consul superbe excipit (neque is erat contemptus, sed metus) vixque admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam velut insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter deprehensa eius vanitas est. 4 Aperte deinde Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum a C. Caesare ad aedem Opis, occupatum ab Antonio, actorum eiusdem insertis falsis civitatibus inmunitatibusque corrupti commentarii atque omnia pretio temperata, vendente rem publicam consule. 5 Idem provinciam D. Bruto designato consuli decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decrevit sibi; interque naturaliter dissimillimos ac diversa volentis crescebat odium, eoque C. Caesar iuvenis cotidianis Antonii petebatur insidiis.
Velleius HOME