monumenta.ch > Quintilianus > 5 > 12 > 70 > 49 > 91 > 62 > 34 > 22 > 2 > 46 > 31 > 1 > 26 > 19 > 42 > 1 > 9 > 43 > 8 > 10 > 44 > 54
Velleius, Historiae Romanae, 2, LIII <<< >>> LV
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LIV
1 Non fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is auctoritate regebatur, fides. Quippe cum venientem eum temptassent insidiis ac deinde bello lacessere auderent, utrique summorum imperatorum, alteri mortuo, alteri superstiti meritas poenas luere suppliciis. 2 Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique vivebat nomine. Quippe ingens partium eius favor bellum excitaverat Africum, quod ciebat rex Iuba et Scipio, vir consularis, ante biennium quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo socer, 3 eorumque copias auxerat M. Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos legionibus. Qui vir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori parere maluit.
Velleius HOME