monumenta.ch > Velleius > 52
Velleius, Historiae Romanae, 2, LI <<< >>> LIII
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LII
1 Tum Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. 2 Pompeius, longe diversa aliis suadentibus, quorum plerique hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est. 3 Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae capita effossumque alterum Romani imperii lumen et tot talesque Pompeianarum partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus. 4 Illud notandum est: ut primum C. Caesar inclinatam vidit Pompeianorum aciem, neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut in omnes partes,* * * ut militari verbo ex consuetudine utar, dimitteret. 5 Pro dii immortales, quod huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam mitis pretium tulit! 6 Nihil in illa victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit, quam quod neminem nisi acie consumptum civem patria desideravit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius vitam victor iam daret, quam victi acciperent.
Velleius HOME