monumenta.ch > Velleius > 8 > 7 > 5 > 51 > 18 > 7 > 7 > 3 > 51
Velleius, Historiae Romanae, 2, L <<<     >>> LII

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput LI

1 Proximo anno cum Dyrrachium ac vicina ei urbi regio castris Pompei obtineretur, qui accitis ex omnibus transmarinis provinciis legionibus, equitum ac peditum auxiliis, regumque et tetrarcharum simulque dynastarum copiis inmanem exercitum confecerat et mare praesidiis classium, ut rebatur, saepserat, quo minus Caesar legiones posset transmittere, 2 sua et celeritate et fortuna C. Caesar usus nihil in mora habuit, quo minus eo quo vellet ipse exercitusque classibus perveniret, et primo paene castris Pompei sua iungeret, mox etiam obsidione munimentisque eum complecteretur. Sed inopia obsidentibus quam obsessis erat gravior. 3 Tum Balbus Cornelius excedente humanam fidem temeritate ingressus castra hostium saepiusque cum Lentulo conlocutus consule, dubitante quanti se venderet, illis incrementis fecit viam, quibus non in Hispania ex cive natus, sed Hispanus, in triumphum et pontificatum adsurgeret fieretque ex privato consularis. Variatum deinde proeliis, sed uno longe magis Pompeianis prospero, quo graviter impulsi sunt Caesaris milites.
Velleius HOME