monumenta.ch > Velleius > 92 > 41 > 60 > 5 > 33 > 5 > 82 > 29 > 48 > 3 > 4 > 99 > 36 > 35 > 9 > 35 > 68 > 8 > 3 > 84 > 45 > 3 > 87 > 41 > 85 > 33 > 97 > 4 > 48
Velleius, Historiae Romanae, 2, XLVII <<<     >>> XLIX

Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XLVIII

1 Intra breve deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque per triennium absens ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, adversabatur. 2 Qui si ante biennium, quam ad arma itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine decessisset in Campania (quo quidem tempore universa Italia vota pro salute eius primi omnium civium suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus, et quam apud superos habuerat magnitudinem, inlibatam detulisset ad inferos. 3 Bello autem civili et tot, quae deinde per continuos viginti annos consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C. Curio tribunus plebis subiecit facem, vir nobilis, eloquens, audax, suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo publico 4 cuius animo voluptatibus vel libidinibus neque opes ullae neque cupiditates sufficere possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica, mox simulatione contra Pompeium et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus, in medio relinquemus. 5 Ad ultimum saluberrimas coalescentis condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae publicae. Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis aliorum voluminibus promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur. 6 Hunc proposito operi sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio, qui, cum sine invidia in re publica floruissent eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante initium bellorum civilium morte functi sunt.
Velleius HOME