monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 53 > 5 > 49 > 37 > 34 > 63 > 46 > 93 > 5 > 74 > 44 > 4 > 9 > 29 > 36 > 83 > 4 > 8 > 1 > 72 > 43
Velleius, Historiae Romanae, 2, XLII <<< >>> XLIV
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XLIII
1 Idem mox ad sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat in Cottae consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id sacerdotium) festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum navem una cum duobus amicis decemque servis ingressus effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. 2 Quo quidem in cursu conspectis, ut putabat, piratarum navibus cum exuisset vestem alligassetque pugionem ad femur alterutri se fortunae parans, mox intellexit frustratum esse visum suum arborumque ex longinquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem. 3 Reliqua eius acta in urbe, nobilissima Cn. Dolabellae accusatio et maior civitatis in ea favor, quam reis praestari solet, contentionesque civiles cum Q. Catulo atque aliis eminentissimis viris celeberrimae, et ante praeturam victus in maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione senatus princeps, 4 et restituta in aedilitate adversante quidem nobilitate monumenta C. Marii, simulque revocati ad ius dignitatis proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili virtute atque industria obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere Antistio, avo huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et sacerdotum patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi potest) quo notiora sunt, minus egent stilo.
Velleius HOME