monumenta.ch > Quintilianus > 5 > 12 > 70 > 49 > 91 > 62 > 34 > 22 > 2 > 46 > 31 > 1 > 26 > 19 > 42
Velleius, Historiae Romanae, 2, XLI <<< >>> XLIII
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XLII
1 Longum est narrare, quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit. Illud referatur documentum tanti mox evasuri viri: 2 quae nox eam diem secuta est, qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita tamen, ut cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, et privatus et contracta classe tumultuaria invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot navis multosque mortalis cepit; 3 laetusque nocturnae expeditionis triumpho ad suos revectus est, mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad proconsulem Iuncum (idem enim eam Asiamque obtinebat) petens, ut auctor fieret sumendi de captivis supplicii: quod ille se facturum negasset venditurumque captivos dixisset (quippe sequebatur invidia inertiam), incredibili celeritate revectus ad mare, priusquam de ea re ulli proconsulis redderentur epistulae, omnes, quos ceperat, suffixit cruci.
Velleius HOME