monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 53 > 5 > 49 > 37 > 34 > 63 > 46 > 93 > 5 > 74 > 44 > 4 > 9 > 29 > 36 > 83 > 4 > 8 > 1 > 72 > 43 > 40
Velleius, Historiae Romanae, 2, XXXIX <<< >>> XLI
Velleius, Historiae Romanae, 2, Caput XL
1 Secuta deinde Cn. Pompei militia, gloriae laborisne maioris incertum est. Penetratae cum victoria Media, Albania, Hiberia; deinde flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei, insidiis filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter Parthicos. 2 Tum victor omnium quas adierat gentium Pompeius suoque et civium voto maior et per omnia fortunam hominis egressus revertit in Italiam. Cuius reditum favorabilem opinio fecerat; quippe plerique non sine exercitu venturum in urbem adfirmarunt et libertati publicae statuturum arbitrio suo modum. 3 Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior civilis tanti imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii dimisso exercitu nihil praeter nomen imperatoris retinens cum privato comitatu, quem semper illi astare moris fuit, in urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex manubiis intulit. 4 Absente Cn. Pompeio T. Ampius et T. Labienus tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis circensibus corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare sustinuit. Huius viri fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes terrarum orbis sunt, totidem faceret monumenta victoriae suae. Numquam tamen eminentia invidia carent. 5 Itaque et Lucullus et Metellus Creticus memor tamen acceptae iniuriae, non iniuste querens (quippe ornamentum triumphi eius captivos duces Pompeius subduxerat) et cum iis pars optimatium refragabatur, ne aut promissa civitatibus a Pompeio aut bene meritis praemia ad arbitrium eius persolverentur.
Velleius HOME